hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui
obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui
interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est
rex pacis
sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum
neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet
sacerdos in perpetuum
intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de
praecipuis Abraham patriarcha
et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum
habent decimas sumere a populo secundum legem id est a
fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit
Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit
sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore
benedicitur
et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem
contestatus quia vivit
et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit
decimatus est
adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei
Melchisedech
si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus
enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum
ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum
ordinem Aaron dici
translato enim sacerdotio necesse est ut et legis
translatio fiat
in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus
altario praesto fuit
manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in
qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est
et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem
Melchisedech exsurgit alius sacerdos
qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed
secundum virtutem vitae insolubilis
contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum
secundum ordinem Melchisedech
reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter
infirmitatem eius et inutilitatem
nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero
melioris spei per quam proximamus ad Deum
et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine
iureiurando sacerdotes facti sunt
hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum
iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum
in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus
et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod
morte prohiberentur permanere
hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet
sacerdotium
unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet
ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis
talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens
inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus
qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes
prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc
enim fecit semel se offerendo
lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem
habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in
aeternum perfectum